Arator epistula ad Vigilium

Testo base di riferimento: A. P. McKinlay, 1951

Cura dell'edizione digitale: L. Calzavara, 2010


EPISTOLA AD VIGILIVM

Domino sancto beatissimo atque apostolico et in toto orbe primo omnium sacerdotum, papae Vigilio, Arator subdiaconus salutem.

Moenibus undosis bellorum incendia cernens,

      Pars ego tunc populi tela pauentis eram.

Publica libertas, sanctissime papa Vigili,

      Aduenis incluso soluere uincla gregi.

5

De gladiis rapiuntur oues pastore ministro,

     Inque humeris ferimur te reuocante piis.

Corporeum satis est sic euasisse periclum,

     At mihi plus animae nascitur inde salus.

Ecclesiam subeo dimissa naufragus aula;

10

      Perfida mundani desero uela freti.

Transferor ad niueas Petri sine turbine caulas

     Et fruor optati iam statione soli.

Litoris ille sinus ad carbasa nostra parauit

     Fluctibus in mediis cui uia sicca fuit.

15

Esse reus potero, grates si reddere cessem.

     Vnius officio displicuere nouem.

Sensibus ardor inest horum celebrare labores,

     Quorum uoce fides obtinet orbis iter.

Versibus ergo canam quos Lucas rettulit Actus,

20

      Historiamque sequens carmina uera loquar.

Alternis reserabo modis quod littera pandit

     Et res si qua mihi mystica corde datur.

Metrica uis sacris non est incognita libris;

      Psalterium lyrici composuere pedes;

25

Hexametris constare sonis in origine linguae

     Cantica, Hieremiae, Iob quoque dicta ferunt.

Hoc tibi, magne Pater, cum defero munus amoris,

      Respice quod meritis debita soluo tuis.

Te duce tiro legor, te dogmata disco magistro;

30

     Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.

om. A D I J ( ) L U Γ Δ G K S Ξ